- SUCCIDI
- SUCCIDIapud Plin. l. 16. c. 12. posteâ tota arbor succiditur et medulla eius uritur: de arbore dicitur, cum caeditur funditus et evertitur. Sic idem de oleastro Megarensi, in Foro, cui viri fortes affixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, l. eod. c. 39. Fuitque, ait, arbor illa fatalis exeidio urbis praemonitae oraculô, cum arbor arma peperisset: quod succisae accidit, ocreis galeisque intus repertis. Qua de arbore loquens Theophrastus habet, οὐ ἐκκοπέντος. At conlucari dicuntur arbores, cum rami superflui luminique officientes reciduntur. Quae proin duo male Festo confunduntur, et Plinio l. 17. c. ult. ubi, Idem, inquit, Cato arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificiô prius factô. Locus enim, quem is designat, sic habet, lucum conlucare Rommô more si oportet, porco piaculo facito. Nempe incaedui prorius luci erant, nec ramum aut frondem inde decidere, nisi factô sacrificiô, quô facinus istud expiarent, licuit: Ut totus vero lucus aut integra aliqua arbor exscinderetur, nullô piaculô poterat fieri satis, quo tantum, ut rebantur, scelus purgaretur; nisi eô casu, quando arbores fulguritae erant, tum enim non solum, sacrificiô prius factô, interlucare, sed etiam penitus exscindere eas, erat permissum. De cuiusmodi arboribus videtur intelligenda vetus Inscr. Earumque arborum adolefactuarum et coinquendarum, et in eo luco aliae sint repofitae. Vide Salmas. ad Salin. p. 585. et supra in voce Coinquere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.